§ 1.

1. [132r] Legi,1 Patres colendissimi, in Arabum monumentis,2 interrogatum Abdalama Sarracenum,b quid in hac quasi mundana scenac admirandum maxime spectaretur, nihil spectari homine mirabilius respondisse.d

2. Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: «Magnum, o Asclepi, miraculum est homo».3

§ 2.

3. Horum dictorum rationem cogitanti mihi4 non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis5: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine naturae interpretem; stabilis evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persaee dicunt) mundi copulam, immo hymeneum,6 ab angelis (teste Davide) paulo deminutum.7

§ 3.

4. Magna haec quidem, sed non principalia, idest quod summae admirationis privilegium sibi iure vindicent.

5. Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur?

6. Tandem intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et quae sit demum illa conditio quam in universi serie sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus invidiosam.

7. Res supra fidem et mira.

8. Quidni? Nam et propterea magnum miraculum et admirandum profecto animal iure homo et dicitur et existimatur.

9. Sed quae nam ea sit audite, Patres, et benignis auribusf pro vestra humanitate hanc mihi operam condonate.

§ 4.

10. Iam summus Pater architectus Deus hanc quam videmusg mundanam domum, divinitatis templum augustissimum, archanae legibus sapientiae fabrefecerat.

11. Supercaelestem regionem mentibus decorarat; ethereos globos aeternis animis vegetarat; excrementarias et feculentas inferioris mundih partes omnigena animalium turba complerat.

12. Sed, opere consummato, desiderabat artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet, pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur.

13. Idcirco iam rebus omnibus (ut Moses Timeusque testantur) absolutis, de producendo homine postremo cogitavit.8

14. Verum nec erat in archetipis unde novam sobolem effingereti nec in thesauris quod novo filio hereditarium largiretur,l nec in subsellis totius orbis, ubi universi contemplator iste sederet.

15. Iam plena omnia; omnia summis, mediis infimisque ordinibus fuerant distributa.

16. Sed non erat paternae potestatis in extrema faetura quasi effeta defecisse; non erat sapientiae, consilii inopia in re necessaria fluctuasse; non erat benefici amoris, ut qui in aliis esset divinamm liberalitatem laudaturus in se illam damnare cogeretur.

§ 5.

17. Statuit tandem optimus artifex, ut cui dari nihil proprium poterat communen esset quidquid privatum singulis fuerat.

18. Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis9 atque in mundi positum meditullio10 sic est allocutus: «Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia habeas et possideas.

19. Definita caeteris natura intra praescriptas a nobis leges cohercetur.

20. Tu, nullis angustiis cohercitus, pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam praefinies.

21. Medium teo mundi posui, ut circumspiceres inde commodius quidquid est in mundo.

22. Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusquep 11 plastes in quam [132v] malueris tute formamq effingas.

23. Poteris in inferiora quae sunt brutar degenerare; poteris in superiora quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari».