1 Ps.-Dionysius Areopagita, De coelesti hierarchia, 205b-209a. Cfr. autem Aquinas Summa theologiae, I, 108, art. 5 et 6.

2 actuosus (nomen adiectivum) forsitan tractum ab XXXIX epistula Senecae (Bausi 1996, 118) exstat atque apud Ciceronem (De deorum natura 1, 40 et Orator ad M. Brutum 36, 125).

3 Ut fecit saepe Calcidius in suo commentario in Platonis Timaeum, opifex (translatum ab verbo graeco «demiourgos», e.g. Tim. 28c) postest intelligi «Deus» aut «creator». E.g., «opinor Platonem animarum quidem exaedificationi deum opificem praefuisse dicere» (com. CLXXXVI). Ergo opificium dicitur «res creata» vel «mundus». Opifex legitur in hoc sensu atque in Pici Heptaplus, e.g. I, 1, III, 1, V, 2 et VI, prooemium.

4 ardere (cum casu accusativo quasi «ardere cum amore pro aliquo») rarum est (Bausi 1996, 119). Cfr. Verg. Buc. 2, 1, Eclogae 2, 1; Hor. Car. 4, 9, 13; Mart. 8, 63, 1; Gell. 6, 8, 3; Aug. Solil. 1, 13, 22.

5 Ps. 17, 11: «et ascendit super cherubin et volavit...».

6 Cfr. Iob 38, 7: «cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei»; Gen. 1, 2: «terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas» (Cfr. atque Ier. 4, 23: «aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis», Ps. 23, 2 [David canticum]: «quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum»). Apud Iob 26, 10.

7 Ioh. 17, 11 et 21-22; Ioh. 10, 30.