1 Cfr. Ep. ad Laurentium: «Legi...» (Bausi 1996, 115).

2 Cfr. Ep. ad M. Ficinum, «ex Fratta»: «....vi compulerunt ad Arabum literas Chaldaeorumque perdiscendas»; ad Corneum, 15 octobris 1486: «et ad arabicae evincendae difficultates nunc quoque manus applicuisse».

3 Asclepius VI, 1-2 (Corp. herm. Nock-Festugière 1945-54, II, 301-302): «Propter hoc, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum; hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus». Cfr. Hept. V, 6 (Garin 1942, 304); Ficino, Theol. Plat. XIV (Marcel 1964, II, 257).

4 Cfr. Cic., De or. I, 1: «Cogitanti mihi saepe numero» (Bausi 1996, 115).

5 Cfr. etiam quae de homine microcosmo Picus ipse dicit ¶ 28: «Nascenti homini omnifaria semina et omnigenae vitae germina indidit Pater»; cfr. etiam Hept. V, 7, scil.: «Id quid esse aliud potest, quam quod hominis substantia... omnium in se naturarum substantias et totius universitatis plenitudinem re ipsa complectitur?» (Garin 1942, 302).

6 «Unde [rationales animae] secundum Chaldaeos in confinio sunt aeternitatis et temporis»; Ficino, Theol. Plat. X (Marcel 1964, II, 66), et etiam ep. ad Iac. Bracciolino, Opera I, 657. Cfr. fortasse Or. chald., fragm. 6, hymên (De Places 1971, 68).

7 Cfr. Ps. 8, 5-7: «Quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum; minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subiecisti sub pedibus eius».

8 Cfr. Gen 1, 26-28; Tim., 41b, Tim. Locr., De natura mundi et animae, Marg 1972, 136: metà de tôn pantôn systasin.

9 Gen 1, 26 «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram», cui tamen hic quodammodo contradicitur. «Indiscretus», Gr. adiàkritos, apud Patres refertur ad Deum, qui discerni nequit. Bausi 1996, 135.

10 «Meditullium»: «ponere in m.» (cfr. 21 medium) pluries in Ieronymo (Bausi 1996, 127).

11Arbitrarius: fons est Mart. Cap. I, 68, de Iove, «fictor arbitrarius mundi». «Honorarius», cum Deus sit «ordinarius». (Bausi 1996, 119).