§24.

¶150. [135r] Haec sunt, Patres colendissimi, quae me ad philosophiae studium1 non animarunt modoa sed compulerunt2.

¶151. Quae dicturus certe non eram, nisi his responderem qui philosophiae studium in principibus presertim viris, aut his omnino qui mediocri fortuna3 vivunt, damnare solent.

¶152. Est enim iam hoc totum philosophari (quae est nostrae etatis infoelicitas) in contemptum potius et contumeliam, quam in honorem et gloriam.

¶153. Ita invasit fere omnium mentes exitialis haec et monstrosa persuasio, aut nihil aut paucis philosophandum4.

¶154. Quasi rerum causas5, naturae vias, universi rationem, [135v] Dei consilia, caelorum terraequeb mysteria, pre oculis, pre manibus exploratissima habere nihil sit prorsus, nisi vel gratiam inde aucupari aliquam, vel lucrum sibi quis comparare possit.

¶155. Quin eo deventum est ut iam (proh dolor!) non existimentur sapientes nisi qui mercennarium faciunt6 studium sapientiae7, ut sit videre pudicam Palladem8, deorum munere inter homines diversantem, eiici, explodi, exsibilari, non habere qui amet, qui faveat, nisi ipsa, quasi prostans9 et praefloratae10 virginitatis accepta mercedula, male paratum aes in amatoris arculam11 referat.

§25.

¶156. Quae omnia ego non sine summo dolore et indignatione in huius temporis, non principes, sed philosophos dico, qui ideo non esse philosophandum et credunt et praedicant, quod philosophis nulla merces, nulla sint praemia constituta, quasi non ostendant ipsi, hoc uno nomine, se non esse philosophos.

¶157. Quod cum tota eorum vita sit vel in questuc, vel in ambitione posita, ipsam per se veritatis cognitionem non amplectuntur.

¶158. Dabo hoc mihi, et me ipsum hac ex parte laudare nihil erubescam, me numquam alia de causa philosophatum nisi ut philosopharer, nec ex studiis meis, ex meis lucubrationibus, mercedem ullam aut fructum vel sperasse alium vel quesiisse, quam animi cultum et a me semper plurimum desideratae veritatis cognitionem.

¶159. Cuius ita cupidus semper et amantissimus fui ut, relicta omni privatarum et publicarum rerum cura, contemplandi12 ocio13 totum me tradiderim; a quo nullae invidorum obtrectationes, nulla hostium sapientiae maledicta, vel potuerunt ante hac, vel in posterum me deterrere poterunt.

¶160. Docuit me ipsa philosophia a propria potius conscientia quam ab externis pendere iuditiis, cogitareque semper, non tam ne male audiam, quam ne quid male vel dicam ipse vel agam.

§26.

¶161. Equidem non eram nescius, Patres colendissimi, futuram hanc ipsam meam disputationem quam vobis omnibus qui bonis artibus favetis et augustissima vestra praesentia illam honestare voluistis, gratam atque iocundam, tam multis aliis gravem atque molestam; et scio non deesse qui inceptum meum et damnarint ante hac et in praesentia multis nominibus damnent.

¶162. Ita consueverunt non pauciores, ne dicam plures, habere oblatratores quae bene sancteque aguntur ad virtutem, quam quae inique et perperam ad vitium.

¶163. Sunt autem qui totum hoc14 disputandi genus et hanc de litteris publice disceptandi institutionem non approbent, ad pompam potius ingenii et doctrinae ostentationemd quam ad comparandam eruditionem esse illam asseverantese.

¶164. Sunt qui hoc quidem exercitationis genus non improbent, sed in me nullo modo probent, quodf ego hac aetate, quartum scilicet et vigesimum modog natus annum, de sublimibus Christianae theologiae mysteriis, de altissimis philosophiae locish, de incognitis disciplinis, in celebratissima urbe, in amplissimo doctissimorum hominum consessu, in apostolico senatu, disputationem proponere sim aususi.

¶165. Alii, hoc mihi dantes quod disputem, id dare nolunt quod de nongentis disputem questionibus, tam superfluo et ambitiose quam supra vires id factum calumniantes.

¶166. Horum ego obiectamentis et manus illico dedissem, si ita quam profiteor philosophia me edocuisset et nunc, illa ita me docente, non responderem, si rixandi iurgandique proposito constitutam hanc inter nos disceptationem crederem.

¶167. Quare, obtrectandi omne lacessendique propositum, et quem scribit Plato a divino semper abesse choro15, a nostris quoque mentibus facessat livor, et an disputandum a me, an de tot etiam quaestionibusl, amice incognoscamus16.

§27.

¶168. Primum quidem ad eos, qui hunc publice disputandi morem calumniantur, multa non sum dicturus, quando haec culpa, si culpa censetur, non solum vobis omnibus, doctores excellentissimim, qui sepius hoc munere, non sine summa et laude et gloria, functi [136r] estis, sed Platoni, sed Aristoteli, sed probatissimis omnium etatum philosophis mecum est communisn.

¶169. Quibus17 erato certissimum nihil ad consequendam quam quaerebantp veritatis cognitionem sibi esse, potius quam ut essent in disputandi exercitatione frequentissimiq.

¶170. Sicut enim per gymnasticam corporis vires firmiores fiunt, ita dubio18 proculr, in hac quasi litteraria palestra, animi vires et fortiores longe et vegetiores evadunt.

¶171. Nec crediderim ego aut poetas aliud per decantata Palladis arma19, aut Hebreos, cum [ ]s, ferrum, sapientumt symbolum esse dicunt, significasse nobis quam honestissima hoc genus certamina, adipiscendae sapientiae oppido quam20 necessaria.

¶172. Quo forte fit ut et Caldei in eius genesi21 qui philosophus sit futurus, illud desiderent, ut Mars etu Mercurium triquetrov aspectu22 conspiciatz, quasiaa si hos congressus, haec bella substuleris, somniculosa et dormitans futura sit omnis philosophia23.

§28.

¶173. At vero cum his qui me huic provintiae imparem dicunt, difficilior est mihi ratio defensionis: namab si paremac me dixeroad, forsitanae immodesti et de se nimia sentientis, si imparem fateboraf, temerarii et inconsulti notam videorag subiturus.

¶174. Videte quas incidi24 angustiasah, quo loco sim constitutusai, dum non possum sine culpa de me promittere quod non possum moxal sine culpa non praestare.

¶175. Forte etam illud Iob afferre possem spiritum essean, spiritum esse in omnibus25, et cum Timotheo audireao: "Nemo contemnat adolescentiam tuam"26.

¶176. Sed ex mea verius hoc conscientia dixero, nihil esse in nobisap magnum vel singulare; studiosum me forte et cupidum bonarum artium27 non inficiatus, docti tamen nomen mihi nec sumoaq nec arrogoar.

¶177. Quare et quod tam grande humeris onus imposuerim, non fuit propterea quod mihi conscius nostrae infirmitatis non essem, sed quod sciebamas hoc genus pugnis, idest litterariis, esse peculiareat quod in eis lucrum est vinci28.

¶178. Quo fit ut imbecillissimus29 quisque non detrectare modo, sed appetere ultro easau iure possit et debeat.

¶179. Quandoquidem qui succumbit beneficium a victore accipit, non iniuriam, quippe qui per eum et locupletiorav domum, idestaz doctior et ad futuras pugnas redit instructior.

¶180. Hacba spe animatus, ego infirmus miles30 cum fortissimis omnium strenuissimisquebb tam gravem pugnam31 decernere nihil sum veritus.

¶181. Quod tamen temere sit factum nec ne, rectius utique de eventu pugnae quam de nostra aetate potestbc quis iudicare.