§ 6.

24. O summam Dei patris liberalitatem1, summam et admirandam hominis foelicitatem2 a!

25. Cui datum id habere quod optat, id esse quod velit.

26. Bruta simul atque nascuntur3 id secum afferunt (ut ait Lucilius) e bulga4 matris quod possessura sunt.

27. Supremi spiritus aut ab initio aut paulo mox id fuerunt, quod sunt futuri in perpetuas aeternitates.

28. Nascenti homini omnifaria semina et omnigenae vitae germina5 indidit Pater6.

29. Quae quisque excoluerit illa adolescent, et fructus suos ferent in illo.

30. Si vegetalia planta fiet, si sensualia obrutescet, si rationalia caeleste evadet animalb, si intellectualia angelus erit et Dei filius.7

31. Et si nulla creaturarum sorte contentus in unitatis centrum suae se receperit, unus cum Deo spiritus factus8, in solitaria Patris caligine9 qui est super omnia constitutus omnibus antestabit.

§ 7.

32. Quis hunc nostrum chamaeleonta non admiretur?10

33. Aut omnino quis aliud quicquamc admiretur magis?

34. Quem non immerito Asclepius Atheniensis versipellis huius et se ipsam transformantis naturae argumento per Protheum in mysteriis significari dixit.11

35. Hinc illae apud Hebreos et Pythagoricos methamorphoses celebratae.

§ 8.

36. Nam et Hebreorum theologia secretior nunc Enoch sanctum in angelum divinitatis, quem
vocant [] Metatron, nunc in alia alios numina reformant.12

37. Et Pythagorici scelestos homines in bruta deformant et, si Empedocli creditur, etiam in plantas.13

38. Quos imitatus Maumeth illud frequens habebat in ore, qui a divina lege recesserit brutum evadere, et merito quidem.13

39. Neque enim plantam cortex, sed stupida et nihil sentiens natura; neque iumenta corium, sed bruta anima et sensualis; nec caelumd orbiculatum corpus, sed recta ratio; nec sequestratio corporis, sed spiritalise intelligentia angelum facit.

40. Si quem enim videris deditum ventri, humi serpentem hominem, frutex est, non homo, quem vides; si quem in fantasiae quasi Calipsus vanis praestigiis cecucientem et subscalpenti delinitum illecebra sensibus mancipatum, brutum est, non homo, quem vides.14

41. Si recta philosophum ratione omnia discernentem, hunc venereris; caeleste est animal, non terrenum.

42. Si purum contemplatorem corporis nescium, in penetralia mentis relegatum, hic non terrenum, non caeleste animal: hic augustius est numen humana carne circumvestitumf.

§ 9.

43. Ecquis hominem non admiretur?

44. Qui non immerito in sacris litteris Mosaicis et Christianis, nunc omnis carnis, nunc omnis creaturae appellatione designatur, quando se ipsum ipse in omnis carnis faciem, in omnis creaturae ingenium effingit,15 fabricat et transformat.

45. Idcirco scribit Evantes Persa, ubi Chaldaicam theologiam enarrat, non esse homini suam ullam et nativam imaginem, extrarias multas et adventitias.

46. Hinc illud Chaldeorum[] idest homo variae ac multiformis et desultoriae naturae animal.16

§ 10.

47. Sed quorsum haec?

48. Ut intelligamus, postquam hac nati sumus conditione, ut id simus quod esse volumus, curare hoc potissimum debere nos, ut illud quidem in nos non dicatur, cum in honore essemus non cognovisse similes factos brutis et iumentis insipientibus.17

49. Sed illud potius Asaph prophetae: «Dii estis et filii Excelsi omnes», ne, abutentes indulgentissima Patris liberalitate, quam dedit ille liberam optionem, e salutari noxiam faciamus nobis.

50. Invadat animum sacra quaedam ambitiog ut mediocribus non contenti anhelemus ad summa, adque illa (quando possumus si volumus) consequenda totis viribus enitamur.h

51. Dedignemur terrestria [133r], caelestia contemnamus, et quicquid mundi est denique posthabentes, ultramundanam curiam eminentissimae divinitati proximam advolemus.

52. Ibi, ut sacra tradunt mysteria, Seraphin, Cherubin et Throni primas possident; horum nos iam cedere nescii et secundarum impatientes et dignitatem et gloriam emulemur.

53. Erimus illis, cum voluerimus, nihilo inferiores.