§ 11.

54. Sed qua ratione, aut quid tandem agentes?

55. Videamus quid illi agant, quam vivant vitam.

56. Eam si et nos vixerimus (possumus enim) illorum sortem iam equaverimus.a

57. Ardet Saraph charitatis igne; fulget Cherub intelligentiae splendore; stat Thronus iudicii firmitate.1

58. Igitur si actuosae2 ad[d]icti vitae inferiorum curam recto examine susceperimus, Thronorum stata soliditate firmabimur.

59. Si ab actionibus feriati, in opificio opificem, in opifice opificium meditantes,3 in contemplandi ociob negociabimur, luce Cherubica undique corruscabimus.

60. Si charitate ipsum opificem solum ardebimus,4 illius igne, qui edax est, in Saraphicam effigiem repente flammabimur.

61. Super Throno, idest iusto iudice, sedet Deus iudex seculorum.c

62. Super Cherub, idest contemplatore, volat atque eum quasi incubando fovet.5

63. Spiritus enim Domini fertur super aquas, has, inquam quae super caelos sunt, quae apud Iob Dominum laudant antelucanis hymnis.6 d

64. Qui Saraph, idest amator est, in Deo est, et Deus in eo, immo et Deus et ipse unum sunt.7

65. Magna Thronorum potestas, quam iudicando; summa Saraphinorum sublimitas, quam amando assequimur.e