§ 29.

182. Restat ut tertio loco a his respondeam, qui numerosa propositarum rerum multitudine offenduntur, quasi hoc eorum humeris sederet onus, et non potius hic mihi soli quantuscumque est labor, b esset exanclandus. c

183. Indecens profecto hoc et morosum nimis, velle alienae industriae d modum ponere, et, ut inquit Cicero in ea re quae e eo melior quo maior, mediocritatem desiderare. 1

184. Omnino tam grandibus ausis erat necesse me vel succumbere vel satisfacere; si satisfacerem, non video cur quod in decem praestare f questionibus est laudabile, in nongentis etiam praestitisse g culpabile existimetur. h

185. Si succumberem, habebunt ipsi, si me oderunt, unde accusarent, i si amant unde excusent. j

186. Quoniam k in re tam gravi, tam magna, tenui ingenio, exiguaque doctrina, adolescentem hominem defecisse, venia potius dignum erit l quam accusatione.

187. Quin et iuxta poetam: «Si deficiunt m vires, audacia certe laus erit: in magnis et voluisse sat est». 2

188. Quod si nostra aetate multi, n Gorgiam Leontinum imitati, non modo de nongentis sed de omnibus etiam omnium artium questionibus soliti sunt, 3 non sine laude, proponere disputationem, cur mihi non liceat, vel sine culpa, de multis quidem, sed tamen certis et determinatis disputare?

§ 30

189. At superfluum inquiunt hoc et ambitiosum.

190. Ego vero non superfluo modo, sed necessario factum hoc a me contendo, quod et si ipsi mecum o philo[ 136v ]sophandi rationem considerarent, inviti etiam fateantur plane necesse est.

191. Qui enim se cuipiam ex philosophorum familiis addixerunt, Thomae videlicet aut Scoto, qui nunc plurimum in manibus, faventes, possunt illi quidem vel in paucarum p questionum discussione suae doctrinae q periculum facere.

192. At ego ita me institui, ut in nullius verba iuratus, 4 me per omnes philosophiae r magistros funderem, omnes scedas excuterem, omnes familias agnoscerem. s

193. Quare, cum mihi de illis omnibus esset dicendum, ne, si privati dogmatis defensor reliqua posthabuissem, illi viderer obstrictus, non potuerunt, etiam si pauca de singulis proponerentur, non esse plurima quae t simul de omnibus afferebantur.

194. Nec id in me quisquam damnet, quod me quocumque u ferat tempestas deferar v hospes. w 5

195. Fuit enim cum ab antiquis omnibus hoc observatum, x ut omne scriptorum genus evolventes, nullas y quas possent commentationes illectas preterirent, z tum maxime ab Aristotele, qui eam ob causam  anagnostes, aa idest lector, a Platone nuncupabatur, 6 et profecto angustae ab est mentis intra unam se Porticum aut Achademiam continuisse.

196. Nec potest ac ex omnibus sibi recte propriam ad selegisse, ae qui omnes prius af familiariter ag non agnoverit. ah

197. Adde quod ai in una quaque familia est aliquid insigne, quod non sit ei commune cum caeteris. aj

§ 31.

198. Atque ut a nostris, ad quos postremo philosophia pervenit, nunc exordiar, est in Ioanne Scoto vegetum quiddam ak atque discussum, in Thoma solidum et equabile, al in Egidio am tersum et exactum, an in Francisco acre et acutum, in Alberto priscum, amplum et grande, ao in Henrico, ut mihi visum est, semper sublime et venerandum.

199. Est apud Arabes, in Averroe firmum et inconcusum, ap in Avempace, in Alpharabio grave et meditatum, in Avicenna divinum atque aq Platonicum.

200. Est apud Graecos ar in universum quidem nitida, in primis et casta philosophia; apud Simplicium locuplex as et copiosa, apud Themistium at elegans et compendiaria, apud Alexandrum constans et docta, apud Theophrastum graviter elaborata, apud Ammonium enodis et gratiosa.

201. Et si ad Platonicos te converteris, ut paucos percenseam, in Porphyrio au rerum copia et multiiuga religione delectaberis, in Iamblico secretiorem philosophiam et barbarorum mysteria av veneraberis, in Plotino privum aw quicquam non est quod admireris, qui se undique prebet ax admirandum, quem de divinis divine, de humanis longe supra hominem docta sermonis obliquitate loquentem, sudantes Platonici vix intelligunt.

202. Pretereo ay magis novitios, az Proclum ba Asiatica fertilitate luxuriantem et qui ab eo fluxerunt Hermiam, Damascium, bb Olympiodorum et complures alios, in quibus omnibus illud  to Theion, bc idest divinum peculiare Platonicorum simbolum bd elucet semper.

§ 32.

203. Accedit quod, si qua est secta be quae bf veriora incessat dogmata et bonas causas ingenii calumnia ludificetur, ea bg veritatem firmat, non infirmat, et, velut motu quassatam flammam, excitat, non extinguit. bh

204. Hac ego ratione motus, non unius modo (ut quibusdam placebat), sed omnigenae doctrinae bi placita in medium afferre volui, ut hac complurium sectarum collatione ac multifariae bj discussione bk philosophiae, bl ille bm veritatis fulgor, cuius Plato meminit in Epistolis, animis nostris quasi sol oriens ex alto clarius illucesceret. 7

205. Quid erat, si Latinorum tantum, Alberti scilicet, Thomae, bn Scoti, Egidii, Francisci, Henricique philosophia, obmissis [ 137r ] Graecorum bo Arabumque philosophis, tractabatur?

206. Quando bp omnis sapientia a Barbaris ad Graecos, bq a Graecis br ad bs nos manavit.

207. Ita nostrates semper in philosophandi bt ratione peregrinis inventis stare, et aliena excoluisse sibi duxerunt satis. bu

208. Quid erat cum Peripateticis bv egisse de naturalibus nisi et Platonicorum accersebatur Achademia, quorum doctrina et de divinis semper inter omnes philosophias, teste Augustino, 8 habita est sancitissima et a me nunc primum, quod sciam, (verbo absit invidia) post multa secula sub disputandi examen est in publicum allata.

209. Quid erat et aliorum quot quot erant tractasse opiniones, si quasi ad sapientum symposium asymboli bw accedentes, 9 nihil nos quod esset nostrum, nostro partum et elaboratum ingenio, afferebamus?

210. Profecto ingenerosum bx est (ut ait Seneca) 10 sapere solum ex commentario et quasi maiorum inventa nostrae industriae by viam bz praecluserint, ca quasi in nobis effaeta cb sit vis naturae, cc nihil ex se parere, quod veritatem, si non demonstret, saltem innuat vel de longinquo.

211. Quod si in agro colonus, in uxore maritus odit sterilitatem, certe tanto magis infecundam cd animam oderit illi complicita et associata divina mens, quanto inde nobilior longe proles desideratur.

§ 33.

212. Propterea non contentus ego, praeter ce comunes doctrinas multa de Mercurii Trismegisti prisca theologia, multa de Caldeorum, de Pythagorae cf disciplinis, multa de secretioribus Hebreorum addidisse mysteriis, cg plurima quoque per nos inventa et meditata, de naturalibus et divinis rebus disputanda proposuimus.

§ 34.

213. Proposuimus primo Platonis Aristotelisque concordiam a multis ante hac creditam, a nemine satis probatam. Boetius, apud Latinos id se facturum pollicitus, non invenitur fecisse unquam quod semper facere voluit. 11

214. Simplicius, apud Graecos ch idem professus, utinam id tam praestaret ci quam pollicetur. 12

215. Scribit et Augustinus 13 in Achademicis cj non defuisse plures qui subtilissimis suis disputationibus idem probare conati sint, Platonis scilicet et Aristotelis eandem esse philosophiam.

216. Ioannes item Grammaticus cum dicat apud eos tantum dissidere Platonem ab Aristotele, qui Platonis dicta non ck intelligunt probandum tamen posteris hoc reliquit.

217. Addidimus autem et plures locos in quibus Scoti et Thomae, cl plures in quibus Averrois et Avicennae cm sententias, quae cn discordes existimantur, concordes esse nos asseveramus.

§ 35.

218. Secundo loco quae in philosophia cum co Aristotelica tum Platonica excogitavimus nos, tum duo et septuaginta cp nova dogmata physica cq et methaphysica cr collocavimus, quae cs si quis teneat, poterit, nisi fallor, quod mihi erit mox manifestum, ct quamcumque de rebus naturalibus divinisque propositam questionem longe alia dissolvere ratione cu quam per eam edoceamur quae cv et legitur in scolis et ab huius evi doctoribus colitur philosophiam.

219. Nec tam admirari quis debet, Patres, cw me in primis cx annis, in tenera etate, per quam vix licuit (ut iactant quidam) aliorum legere commentationes, novam afferre velle philosophiam, quam vel laudare illam, si defenditur, vel damnare, si reprobatur et cy denique, cum nostra inventa haec cz nostrasque sint da litteras iudicaturi, non auctoris annos, sed illorum merita potius vel demerita numerare.

§ 36.

220. Est autem, et praeter db illam, alia, quam nos attulimus, nova per numeros philosophandi institutio antiqua, illa quidem et a priscis theologis, a Pythagora presertim, ab Aglaophemo, dc a Philolao, dd a Platone prioribusque Platonicis observata. 14

221. Sed quae de hac tempestate, ut preclara alia, posteriorum incuria sic exolevit, ut vix vestigia ipsius ulla reperiantur.

222. Scribit Plato in Epinomide, df 15 inter omnes liberales artes et scientias contemplatrices praecipuam dg maximeque divinam [ 137v ] esse scientiam numerandi.

223. Querens item, cur homo animal sapientissimum? Respondet: «Quia numerare novit». 16

224. Cuius sententiae dh et Aristoteles meminit in Problematis. 17

225. Scribit Abumasar verbum fuisse Avenzoar Babilonii, eum omnia nosse qui noverat numerare.

226. Quae di vera esse nullo modo possunt, si per numerandi artem eam artem intellexerunt cuius nunc mercatores in primis dj sunt peritissimi, quod et Plato testatur, 18 exerta nos admonens voce ne divinam hanc arithmeticam mercatoriam esse arithmeticam intelligamus.

227. Illam ergo dk arithmeticam, quae dl ita extollitur, cum mihi videar post multas lucubrationes exploratam habere, huiusce rei periculum facturus, ad quator et lxx dm questiones, quae dn inter physicas do et divinas principales existimantur, responsurum per numeros publice me sum pollicitus.

§ 37.

228. Proposuimus et magica theoremata, in quibus duplicem esse magiam significavimus, quarum altera demonum tota opere et auctoritate constat, res medius fidius execranda et portentosa.

229. Altera nihil est aliud, cum bene exploratur, quam naturalis philosophiae dp absoluta consumatio.

230. Utriusque cum meminerint Greci, illam magiae dq nullo modo nomine dignantes  goeteian dr nuncupant, hanc propria peculiarique appellatione  mageian, ds quasi perfectam summamque sapientiam dt vocant.

231. Idem enim, ut ait Porphyrius, du 19 Persarum lingua magus sonat quod apud nos divinorum interpres et cultor.

232. Magna autem, immo dv maxima, Patres, dw inter has artes disparilitas et dissimilitudo.

233. Illam non modo Christiana religio, dx sed omnes leges, omnis bene instituta respublica damnat et execratur.

234. Hanc omnes sapientes, dy omnes caelestium dz et divinarum rerum studiosae ea nationes, approbant et amplectuntur.

235. Illa artium fraudulentissima, haec eb altior sanctiorque philosophia, 20 illa irrita et vana, haec ec firma fidelis et solida.

236. Illam quisquis coluit semper dissimulavit, quod in auctoris esset ignominiam et contumeliam, ex hac summa litterarum claritas gloriaque antiquitus et pene semper petita. 21

237. Illius nemo unquam studiosus fuit vir philosophus et cupidus discendi bonas artes; ad hanc Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato, discendam navigavere, hanc predicaverunt ed reversi, et in archanis precipuam habuerunt.

238. Illa, ut nullis rationibus, ita nec certis probatur auctoribus; haec, ee clarissimis quasi parentibus honestata, duos precipue habet auctores: Xamolsidem, quem imitatus est Abbaris Hyperboreus, 23 et Zoroastrem, 24 non quem forte creditis, ef 25 sed illum Oromasi filium. 26

239. Utriusque magia quid sit, Platonem si percontemur, respondebit in Alcibiade: Zoroastris magiam non esse aliud quam divinorum scientiam, qua filios Persarum reges erudiebant, ut ad exemplar mundanae reipublicae eg suam ipsi regere rempublicam edocerentur. 26

240. Respondebit in Carmide, magiam Xamolsidis esse animi medicinam, per quam scilicet animo temperantia, ut per illam corpori sanitas comparatur. 28

§ 38.

241. Horum vestigiis postea perstiterunt Carondas, Damigeron, Apollonius, Hostanes et Dardanus. 29

242. Perstitit Homerus, quem ut omnes alias sapientias, ita hanc quoque sub sui Ulixis erroribus dissimulasse 30 in poetica nostra theologia aliquando probabimus.

243. Perstiterunt Eudoxus et Hermippus. 31

244. Perstiterunt fere omnes qui Pythagorica Platonicaque mysteria eh sunt perscrutati.

245. Ex iunioribus autem, qui eam olfecerint tres reperio, Alchindum Arabem, Rogerium Baconem ei et Guilielmum Parisiensem. ej

246. Meminit et Plotinus, ubi naturae ek ministrum esse el et non artificem magum demonstrat: 32 hanc magiam probat [ 138r ] asseveratque vir sapientissimus, alteram ita abhorrens ut, cum ad malorum demonum sacra vocaretur, rectius esse, dixerit, ad se illos quam se ad illos accedere, et merito quidem. 33

247. Ut enim illa obnoxium mancipatumque improbis potestatibus hominem reddit, ita haec em illarum principem et dominum.

248. Illa denique nec artis nec scientiae en sibi potest nomen vendicare; haec eo altissimis plena misteriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, et demum totius naturae ep cognitionem complectitur.

249. Haec, eq inter sparsas Dei beneficio et inter seminatas mundo virtutes, quasi de latebris evocans in lucem, non tam facit miranda quam facienti naturae er sedula famulatur.

250. Haec es universi consensum, quem significantius Graeci et   sumpatheian eu 34dicunt, introrsum perscrutatius rimata et mutuam naturarum cognitionem habens perspectam, nativas adhibens ev unicuique rei et suas illecebras, quae ew magorum  iunges ex nominantur, in mundi recessibus, in naturae ey gremio, in promptuariis arcanisque ez Dei latitantia miracula, quasi ipsa sit artifex, promit in publicum, et sicut agricola ulmos vitibus, 35 ita magus terram caelo, fa idest inferiora superiorum fb dotibus virtutibusque maritat.

251. Quo fit ut quam illa prodigiosa et noxia, tam haec fc divina et salutaris appareat.

252. Ob hoc praecipue fd quod illa hominem, Dei hostibus mancipans, avocat a Deo, haec fe in eam operum Dei admirationem excitat, quam propensa charitas, fides ac spes, certissime consequuntur.

253. Neque enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promovet magis quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quae ff ut per hanc de qua agimus naturalem magiam bene exploraverimus, fg in opificis cultum amoremque ardentius animati illud canere compellemur: «Pleni sunt caeli, fh plena est omnis terra maiestate gloriae tuae». fi 36

254. Et haec fj satis de magia, de qua haec fk diximus, quod scio fl esse fm plures qui, sicut canes ignotos semper adlatrant, ita et ipsi saepe fn damnant oderuntque quae fo non intelligunt.