1 Junctura philosophiae studium apud complures christianos scriptores extat, sed - ut exemplum - cfr. Maurinus, Admonitio de sequentibus tribus contra Academicos libris, apud Augustinus Hipponensis, Contra Academicos (PL vol. XXXII): «[...] partitus est, et Romaniano suo concivi ac Maecenati, eum ad philosophiae studium adhortando, transmisit».

2 Incunabuli intra ¶150 et ¶192 contentos locos heic non habet P. Incunabuli intra ¶169 et ¶172 atque intra ¶177 et ¶180 comprehensas sententias, in conclusionem (quasi in explicit) - cum multis variationibus et omissionibus - locat P. Ceteros incunabuli intra ¶150 et ¶192 positos locos omittit P.

3 Cfr. Fredericus Schoenemannus, Notitia litteraria in vita, scriptis et editionibus operum S. Augustini, 1 (PL vol. XLVII): «Pater erat Patricius, mediocri fortuna, sed liberali et propenso in omnes animo, [...]» atque Lambertus Hersfeldensis, Annales, MLXIX (PL vol. CXLVI): «nec hos mediocri fortuna vel humili loco natos». Vocabulum fortuna cum simili verborum ratione in Ioannes Picus Mirandolae, Andreae Corneo urbinati epistola bis invenitur: «Quod cum omnibus tum illis dubio procul faciendum est quibus se ita indulsit fortuna ut non modo laute et commode sed etiam splendide vivere possint. Magnae istae fortunae sublimant quidem et ostentant, sed saepe uti ferox equus et sternax sessorem certe semper male habent et vexant potius quam vehant».

4 Cfr. Ioannes Picus Mirandolae, Andreae Corneo cit.: «Exitialis haec illa est et monstruosa persuasio qua hominum mentes invasit aut non esse philosophiae studia viris principibus attingenda, aut summis labiis ad pompam potius ingenii quam animi cultum vel ociose etiam delibanda. Omnino illud Neoptolemi habent pro decreto, aut nil philosophandum aut pauci pro nugamentis et meris fabulis iam illa accipiuntur».

5 Cfr. Tullius Cicero, Tusculanarum disputationum liber IV, 56: «[...] sapientiam esse rerum diuinarum et humanarum scientiam cognitionemque quae cuiusque rei causa sit».

6 Cfr. Ioannes Picus Mirandolae, Andreae Corneo: «Ergo illiberale aut non omnino principis erit non mercenarium facere studium sapientiae? Quis aequo animo haec aut ferat aut audiat? Certe numquam philosophatus est qui ideo philosophatus est ut aliquando aut possit aut nolit philosophari. Mercaturam exercuit ille non philosophiam».

7 Cfr. Augustinus Hipponensis, Contra Academicos, III, 9 (PL vol. XXXII): (Zenonis definitio discutitur) «[...] eumne qui dixerit: Audi, amice; philosophia non ipsa sapientia, sed studium sapientiae vocatur [...]» et Epistolae, III, CXLIX, 2 (PL vol. XXXIII): «[...] et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiae?». Sed inter paganos latinos auctores, v. (iuxta oppositam significationem) Tullius Cicero, Tusculanarum disputationum liber I, 1: «Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent».

8 Eadem junctura in Propertius, III, 20, 7 invenitur. Similis junctura etiam in Oratius, Carmina, I, 7, 5 et III, 3, 23 (intactae Palladis et castae Minerva). [Carena 1996, 74]. Cfr. ordo Palladicus et Palladis arma, in Ioannes Picus, Oratio, ¶69 et ¶171.

9 Prostare, proprio sensu (id est se publicare, vitam meretriciam ducere), apud Anneum Senecam, Juvenalem, Suetonium extat, sed allegorico sensu - ut hic, secundum Bausi - occurrit in Ovidius Naso, Epistulae ex Ponto, II, 3, 20 («illud amicitiae quondam venerabile numen / prostat»).

10 Praeflorare, allegorico sensu, apud Tullium Ciceronem, Plinium Caecilium Secundum, et Aulum Gellium occurrit, sed proprio sensu - ut hic - solum in Apuleius, Apologia, 92 («vidua [...] venit iam ab alio praeflorata»). [Bausi 1996, 130]

11 Arcula - cum eadem significatione - apud Afranium, Varronem et in Digesta Iustiniani testatur, sed - cum alia significatione - atque apud Politianum (Opera, 215 et 226) extat: cfr. Miscell. I, praef. («non ascitus ex arcula») et 1 («omnes eius discipulorum arculas»). [Bausi 1996, 119]

12 Cfr. Ioannes Pico, Andreae Corneo: «Sed inquies: ita volo Martam amplectaris ut Mariam interim non deseras. Hac parte non repugno nec qui id faciunt damno vel accuso. Sed multum abest ut a contemplandi vita ad civilem transisse error non sit, non transisse pro flagitio aut omnino sub culpae nota vel criminis censeant».

13 Cfr. Philippus de Harveng, Commentaria in cantica canticorum, III, 7 (PL vol. CCIII): «unum illud necessarium non dimittis, sed paulisper solum vacandi et contemplandi otium intermittis»; et ibidem, III, 11 (PL vol. CCIII) «caeteris hanc invitat, cum suggerit ut ad horam, gratum illa contemplandi otium intermittat».

14 Post hanc sententiam, R cum A comparandum est. A orationis locos, qui in R ab v. 163 usque v. 164 sunt, in parte sua prima, quasi in exordio - aliquando cum aliis lectionibus aut omissionibus - continet.

15 Cfr. Plato, Phaedrus, 247a («») atque Timaeus, 29e («». Sed v. etiam Plato Latinus, Timaeus a Calcidio Translatus commentarioque instructus: «Optimus erat, ab optimo porro inuidia longe relegata est»).

16 Post hanc sententiam, R cum A comparandum est. A orationis locos, qui in R ab v. 168 usque v. 291 sunt, in parte sua secunda - aliquando cum aliis lectionibus aut omissionibus - continet.

17 In P, orationis sententiae qui in R ab v. 169 usque v. 172 sunt, in conclusione occurrunt.

18 Apud paganos latinos auctores ablativum dubio post adverbium procul fere occurrit: cfr. Quintilianus, Institutiones oratoriae, I, 5, 14 et IX, 1, 27; Plinius Secundus, Naturalis historia, IX, 61, 87, � 184; Titus Livius, Ab urbe condita, XXXIX, 40, 10; Suetonius Tranquillus, Nero, 3. Sed raro adverbium procul post ablativum dubio locatum est: cfr. Lucretius Carus, De rerum natura, I, 812 atque Annaeus Florus, Epitoma de Tito Livio, II, 6. Inter christianos scriptores, dubio procul invenitur apud Augustinum Hipponensem (Epistolae, II, XCV; III, CXCIII et Contra secundam Juliani responsionem, I atque II) et Severinum Boetium (De consolatione philosophia, V, 6). Dubio procul in Ioannes Picus Mirandolae, Epistula Andreae Corneo cit., occurrit: «Quod cum omnibus tum illis dubio procul [...]».

19 Cfr. ordo Palladicus et pudicam Palladem, in Ioannes Picus Oratio, ¶69 et ¶155.

20 Adverbii post adjectivum positi ad significationem amplificandam usus communis apud inferioris Latinitatis auctores est: cfr. Titus Livius, Vitruvius, Gellius, Ausonius. Inter antiquiores scriptores, Cicerone primo, simplex forma oppido communior est. Picus oppido quam forma aliis locis utitur: cfr. Epistula Beroaldo (Picus, Opera, I, 347: «oppido quam ingratum») et tres locos in Disputationes («oppido quam generale», «oppido quam periti» et «oppido perquam insanum»). Sed oppido quam atque apud alios ejusdem Pici aetatis scriptores invenitur: v. Beroaldus et Barbarus (Praefatio ad Sistum IV, in Temistius). [Bausi 1996, 129]

21 Genesis astrologiae artis vocabulum est: hoc nativitas, fatum, genitura, horoscopus denotat. Cfr. Petronius, Iuvenalis, Svetonius, Porphyrio, Prudentius atque inferioris Latinitatis auctores. [Bausi 1996, 125]

22 Cfr. Plinius Secundus, Naturalis historia, II, 77: «Martis sidus numquam stationem facere Jovis sidere triquetro»; sed v. ibidem, II, 59 et II, 80 («in triquetro seminami ambitur orbe»). Ut de astronomica re adjectivum, triquetrus exstans est atque in Manilii Astronomica, II, 474: (luna) «in triquetro seminami ambitur orbe». Hoc adiectivum, cum aliis sensubus ad alia verba coniunctum, invenitur non modo apud Plinium (cfr. Nat. Hist., II, 93 et III, 87), sed etiam apud Lucretium (De rerum natura, I, 717 et IV, 653), apud Caesarem (Bellum Gallicum, V, 13, 1), apud Horatium Flaccum (Satirae, II, 6, 55), apud Pomponium Melam (III, 50), apud Columellam (De agricultura, V, 2, 1 et V, 2, 5), apud Silium Italicum (Bellum Punicum, V, 489), et apud Gellium (Noctes Acticae, I, 20, 2). [Cfr. Oxford Latin Dictionary, VII (1980), 1977]

23 Post verbum philosophia et ante verba si parem me, quod in R ¶173 occurrit, duas sententias (quarum quidem secunda locos incunabulo similes continet) ab alius sententiae exordio (cuius quoque verba incunabulo similia sunt) secutas interponit A.

24 Cfr. Ermolaus Barbarus, Temistius, f. 113v: «si quis febrem incidat». [Bausi 1996, 140]

25 Cfr. Job 32, 8: «Sed, ut video, spiritus est in hominibus, Et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam» (sed v. atque Job 38, 36: «Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? Vel quis dedit gallo intelligentiam?»). Pici de libro Job dissimilis Vulgatae lectioni interpretatio notanda est.

26 Cfr. I Tim. 4, 12: «Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate». Cfr. atque Tit. 2, 15: «Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat».

27 Bonae artes apud Ovidium Nasonem invenitur: cfr. Tristia, III, 7, 32: «inque bonas artes et tua sacra redi». Haec iunctura (cum leviter dissimilibus sensubus) apud multos cristianos auctores extans est, sed - ut exemplum - cfr. Augustinus Hipponenses, In Psalmum IX Enarratio (PL vol. XXXVI): «Animus enim perditus et expers bonarum artium atque a justitiae lumine alienus, malis artibus sibi [...]».

28 In P, orationis loci qui in R ab ¶177 usque ¶180 sunt, cum aliquibus variationibus et omissionibus in conclusione - post verbum conspiciat, quod in R ¶172 est - occurrunt. Orationis locos qui in R ab ¶173 usque ¶176 sunt, omittit P.

29 Adjectivum superlativi gradu et apud paganos latinos et apud cristianos auctores rarum est: de illis, cfr. Cornelius Celsus, II, 18 («imbecillissimam materiam esse omne olus») atque Seneca, De beneficiis, 4, 18 («imbecillissimus ac facillimus sanguis»). De his, cfr. Joannes Murmellius et Rodulfus Agricola, In libros de consolatione philosophiae commentaria, II, 3 (PL vol. LXIII): «Quodlibet quassum vas, et quodlibet fragile jactatu. Quid est homo? Imbecillissimum corpus et fragile, nudum suapte natura, inerme, alienae opis [...]»; atque Joannes Damascenos, Vitae sanctorum Barlaam Eremitae et Josaphat Indiae Regis (auctore Sancto Ioanne Damasceno, interprete Jacobo Billio Prunaeo), (PL vol. LXXIII):«[...] iis qui secure sibi vivere videntur, in mani sua et imbecillissima securitate, nec in ulla alia re ex iis quae [...]». Hoc adjectuvum comparativi gradu invenitur in Joannes Picus, Andreae Corneo: «nihil in homine imbecillius».

30 Hac ego spe infirmus miles, et qui e tyronatus modo rudimentis excessi P. Rudimenta inferioris Latinitatis typicum vocabulum est: cfr. - ut exemplum - Quintilianus, Suetonius, Statius, Velleius Paterculus. [Bausi 1996, 139] Tyronatus, -us («tirocinium») rarissimum est: secundum Forcellini, hoc verbum solum in Codicem Theodosianum (v. atque Du Cange, VIII, 221) testatur. [Bausi 1996 139-140]

31 De junctura pugnam decernere, cfr. Titus Livius, Ab urbe condita, XXVIII, 14, 12 et 33, 5: «Equitum iam diu anceps pugna erat, nec ipsa per se decerni poterat quia pulsis, quod prope in uicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat» et «deinde missis leuibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant et conlato pede res coepta geri est; ancepsque pedestre certamen erat ni equites superuenissent».