1 Pseudus-Dionysius Areopagita, De coelesti hierarchia, 205b-209a. Cfr. autem Aquinas Summa theologiae, I, 108, art. 5 et 6.

2 actuosus (nomen adiectivum) forsitan tractum ab XXXIX epistula Senecae (Bausi 1996, 118) sed exstans est atque apud Ciceronem (De deorum natura 1, 40 et Orator ad M. Brutum 36, 125).

3 Ut fecit saepe Calcidius in suo commentario in Platonis Timaeum, opifex (translatum ab verbo graeco demiourgos, e.g. Tim. 28c) postest intelligeri «Deus» aut «creator». E.g., «opinor Platonem animarum quidem exaedificationi deum opificem praefuisse dicere» (com. CLXXXVI). Ergo opificium dicitur «res creata» aut «mundus». Opifex legitur in hoc sensu atque in Pici Heptaplus, e.g. I, 1, III, 1, V, 2 et VI, prooemium.

4 ardere (cum casu accusativo quasi «ardere cum amore pro aliquo») rarum est (Bausi 1996, 119). Cfr. Verg. Buc. 2, 1, Eclogae 2, 1; Hor. Car. 4, 9, 13; Mart. 8, 63, 1; Gell. 6, 8, 3; Aug. Solil. 1, 13, 22.

5 Ps. 17, 11: «et ascendit super cherubin et volavit...».

6 Gen. 1, 2: «terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas» (Cfr. atque Ier. 4, 23: «aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis», Ps. 23, 2 [David canticum]: «quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum»). Apud Iob 26, 10.

7 Cfr. Iob 38, 7: «cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei».

8 Ioh. 17, 11 et 21-22; Ioh. 10, 30. Cfr. Conclusiones 39, 119, 566-568; Farmer (1998, 226 et 252).

9 Augustinus Hipponensis, De trinitate 10, 1, 3.

10 Exod. 24, 15-18.

11 Cfr. Macrobius, In somnium Scipionis 1, 6, 11 et Heptaplus VI, 6.

12 ambiendus in gerundii forma (generatum ut videtur ab adverbio «ambienter») apud auctores latinos abest sed tamen invenitur in cristianorum scriptis. Cfr. S. Ambrosius, Expos. evang. sec. Lucam 7, 17 (PL vol. 15, col. 1759D): «Et ideo discamus quali Pater obsecratione sit ambiendus»; Sidonius Apollinaris, Ep. 3, 2 et 7, 9.

13 Cfr. Ermolao Barbaro: «habenda omnia prae oculis, prae manibus, in numerato» (Bausi 1996, 126). Cfr. autem Quint. Inst. 6, 3, 111: «dictum est de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere»; Seneca maior Controversiae 2, 13.

14 Cfr. Heptaplus («aliud prooemium»): «si nixum propria fortitudine nihil supra se ipsum potest assurgere (alioquin se ipso esset validius), utique nihil nitens per se ipsum ad felicitatem maius aliquid vel perfectius sua natura assequi poterit».

15 Rom. 8, 5; Phil. 3, 19.

16 Act. 9, 15.

17 II Cor. 12, 2-4. Sublimare quasi «sublevare» invenitur apud Ennium, Appuleium, Vitruvium et al. (Bausi 1996, 132). Cfr. atque I Sm. 2, 10: «... Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui».

18 Pseudus-Dionysius Areopagita, De coelesti hierarchia, 165b-d. Cfr. atque Heptaplus III, 3.

19 Cfr. Heptaplus III, 4: «Unde possumus intelligere subcaelestes has aquas, idest angelicos exercitus, ad unum locum, ad unius scilicet hominis bonum salutemque procurandam congregatos, pro qua et mittuntur ad nos et nunc secundum quietem, nunc etiam vigilantibus nobis aliis atque aliis et formis et locis et temporibus apparent». Cfr. Commento sopra una canzone d'amore di Benivieni, ad commentarium in quartam versuum seriem.

20 Gen. 28, 12-13. Commento sopra una canzone d'amore di Benivieni, ad commentarium in sextam versuum seriem. Philo Alexandrinus, De somniis, 1, 2ss.

21 Verbum sordidare communis auctoris cristianis rarum est apud romanos (cfr. Bausi 1996, 137-138).

22 Idest «nefas». Cfr. Num. 4, 15: «...non tangant vasa sanctuarii ne moriantur...»; II Sm. 6, 6-7: «extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves / iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est tibi iuxta arcam Dei».

23 Cfr. Augustinus Hipponensis, In psalmum IX ennarratio 15 (PL vol. 36, col. 124): «Pes animae recte intelligitur amor: qui cum pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio vel charitas». Cfr. atque epistula Ficini appellata «Ut sortem in melius mutes, animae figuram in melius muta».

24 Saepe est in superlativa forma (cfr. Bausi 1996, 134) sed non semper. Cfr. Plaut. Casina 2, 2, 15.

25 Terrae solum dictum poeticum est (cfr. Bausi 1996, 132), similis dicti «locus terrae», ut «in ipso terrae solo».

26 Cibaria v. Bausi (1996, 121).

27 Philo Alexandrinus, De somniis, 1, 146 (Tognon, 14).

28 Verbum «irascentia», idest «iracundia», invenitur apud unum romanum: Appuleius, Plat. 1, 13 et 18. Minus rarum quamvis in disputationibus unde super Platonis «animam rationalem». Plato, Res publica, 4, 439d-441a. Cfr. Arnobius Afer, Disputationum adversus gentes libri VII, 2, 9; Rabanus Maurus, Commentaria in libros II paralipomenon 2, 28 (PL vol. 109): «Plerique, juxta Platonem, rationale animae, et irascentiam [col. 409D] et concupiscentiam ad hominem et leonem ac vitulum referunt, rationem ac cognitionem et mentem et consilium, eamdemque virtutem atque sapientiam in arce cherubim humani ponentes, feritatem vero et iracundiam atque violentiam in leonem, quae consistit in felle». Apud Picum et conlegas, cfr. Bausi (1996, 127). Cfr. Conclusiones 79, 99, 334, 752.

29 Vox «sub pulvere» quae saepe significat «occulte» (ut apud S. Gregorium, Mor. 32, 10: «Vita pravorum sub pulvere absconditur») hic potius exprimit contrarium, idest «publice». Cfr. Cicero, De legibus 3, 6, 14: «doctrinam ex umbraculis eruditorum ... in solem atque pulverem ... produxit».

30 Bausi repperit unum locum verbis: «Herculei praedatrix cedat alumni... » (Statius, Silvae, 1, 5, 22 [Bausi 1996, 130]); sed quamquam rarum, alia exempla inveniuntur apud cristianos. Cfr. Eusebii Caesariensis commentarium in Hieronymi Stridonensis Atheniensium 17-79 (PL vol. 27, col. 245B); Theodulfus Aurelianensis Theodulfi carmina 3, 8.

31 Cfr. Iob. 40, 16; Isidorus Hispalensis, Sententiarum libri tres 2, 39 «De fornicatione» (PL vol. 83, col. 641A): «Principaliter his duobus vitiis diabolus humano generi dominatur, id est, superbia mentis et luxuria carnis. Unde et Dominus in Job loquitur de diabolo dicens: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus (Iob XL, 16). Per calamum enim inanis superbia, per loca vero humecta carnis demonstratur luxuria. Per haec enim duo vitia diabolus humanum possidet genus, vel dum mentem in superbiam erigit, vel dum per luxuriam carnem corrumpit».

32 Cfr. De ente et uno, cap. X: «Unitatis pacem turbat ambitio et sibi haerentem animum extra se rapit et in diversa quasi lacerum trahit atque discerpit».

33 Ps. 23, 3-4: «quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius / innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam». Ps. 62, 5: «in nomine tuo levabo manus meas». Cfr. ita enim Aeneas ad Anchisen (Aeneis II, v. 717ss.): «Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis; / me, bello e tanto digressum et caede recenti, / attrectare nefas, donec me flumine vivo / abluero».

34 V. Bausi (1996, 123).

35 V. Bausi (1996, 134).

36 V. Bausi (1996, 131 et 135).

37 V. Bausi (1996, 139).

38 Cfr. Commento sopra una canzone d'amore di Benivieni 2, 14c.

39 Iob. 1, 1: «Vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo...».

40 Iob 31, 18; cfr. Ier 1, 5 (Tognon 16)

41 Iob 25, 2; Dan. 7, 10; Gen. 1, 2; Heptaplus III, 6; Conclusiones 379.

42 Pseudus Dionysius Areopagita, De coelesti hierarchia, 209a-b. Cfr. Conclusiones 602.

43 Empedocles, frag. 17 (Diels). Cfr. Aristoteles, Met. 985a20-30; Plutarchus, De Is. et Os. 48.

44 Empedocles, frag. 115, 13-14 (Diels). Cfr. Conclusiones 570: «Empedocles per litem et amicitiam in anima nihil aliud intelligit quam potentiam sursum ductivam et deorsum ductivam in ea, quas ego credo proportionari in scientia sephirot aeternitati et decori».

45 Cfr. Lucanus, Pharsalia 1, 1 (Cassirer, Kristeller et Randall, 231). Traditum memoriae est haec locutio; e.g. «Quatuor autem sunt genera bellorum: id est, justum, injustum, civile, et plusquam civile. ... Plusquam civile bellum est, ubi non solum cives certant, sed et cognati: quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt» (Rabanus Maurus, De bellis, 20, 1).

46 Cfr. Ad Corinthios II, 4, 16: «licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem».

47 Ipsa comparatio inter Heraclitum Homerumque invenitur apud Aristotelem (Eth. Eudem. 1235a25), Plutarchum (De Iside et Osiride 48) et alios. Loci primi sunt: Heraclitus, fragmenta 10, 53 et 80 (Diels); Homerus, Ilias, 18, 107. Cfr. Commento sopra una canzone d'amore di Benivieni 2, 8.

48 laborastis: laboratis (Bausi 1996, 98)

49 Matt. 11, 28: «Venite ad me omnes qui laboratis et onorati estis et ego reficiam vos»; Ioh. 14, 27: «pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis». Cfr. atque Ier. 6, 16.

50 Cfr. De ente et uno, cap. X; Ps. 54, 7; Commento sopra una canzone d'amore di Benivieni, ad commentarium in primam versuum seriem.

51 Cfr. Conclusiones 118, 233, 542; Farmer (1998, 107-108 et 252 ad locum).

52 Cfr. Iamblichus, De vita Pythagorica, 33, 229-233.

53 Cfr. ¶ 88.

54 Cfr. Luc. 2, 13-14: «et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium / gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis». Cfr. Heptaplus (ex. VII, cap. 4): «Attulit pacem Messias hominibus, sed non omnibus. Neque enim dictum ab angelis simpliciter "et in terra pax hominibus", sed adiectum "hominibus bonae volontatis"».

55 Cfr. Matt. 10, 12-13: «Intrantes autem in domum salutate eam / et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam»; Luc. 10, 5-6.

56 Ps. 23, 10: «quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper». Cfr. Conclusiones (Secundum Egidium Romanum) 107: «Deus sub ratione glorificatoris est subiectum in Theologia».

57 Cfr. Ioh. 14, 23 et Ps. 23, 7-8.

58 Cfr. Conclusiones 358.

59 Cfr. Is. 49, 18; 61, 10; Ier. 2, 32; Apoc. 19, 7-8.

60 Cfr. Apoc. 21, 2.

61 Cfr. Conclusiones 207-209.

62 Ps. 115, 15: «pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius».

63 Cfr. Macrobius, In somnium Scipionis 1, 12, 17. Notio diffusa in Pauli scriptis est. Cfr. Rom. 14, 7-8 et Col. 2, 11-13.

64 Cfr. Plato, Phaedo, 60d sqq. (Tognon, 20), 81a (Cassirer, Kristeller et Randall, 232).

65 Cfr. Conclusiones 777.

66 Phaedrus 247e. Cfr. Macrobius, In somnium Scipionis 1, 12, 11.

67 Cfr. Ps. 8, 6.

68 Cfr. Bausi (1996, 108).

69 Cfr. Commentarium Rabani Mauri in Ezechielem 42, 17 (PL vol. 110): «Quando autem procedendum est ad eos, qui non [col. 984D] possunt templi adita penetrare, nec divinae scientiae arcana cognoscere, egrediantur, inquit, foras ad eos sacerdotes in atrium exterius».

70 Sicut in tabernaculo ita in templo velum pulcher et multicolor celabat sancta sanctorum, idest imaginem Dei (Exod. 26, 31-37; 27, 21; Lev. 4, 6; 24, 3), quod in Novo Testamento Christus humana specie induit (cfr. Heb. 6, 19; 9, 6-22). Cfr. Conclusiones (secundum Thomam) 38.

71 Cfr. Heptaplus («aliud prooemium»): «Hoc non praetermiserim, figuratos hos mundos tres a Mose evidentissime, in admirabilis illius tabernaculi sui constructione. Partitus est enim tabernaculum in partes tres, quarum singulae singulos quos diximus mundos repraesentare expressius nullo modo possent».