1 cf. Cic. off. 1, 20 (L. hominum): "beneficientia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet"; Gloss. -s: "humanitas, largitas". L. dei (Sophiae l. 41): Tert. anim. 11, 3; Firm. err. 2, 8: "haec omnia divina summi dei liberalitate donata sunt" (TLL).

2 [et admirandam] om. P (Garin, 234; Bausi, 105); P foelicitatem . Felicitas: gloss. eutukía "fortuna, beatitudo". Cf. Ianotius Manettius, De dignitate et excellentia hominis, Basilae, 1532, 163: "...quod neque angelis neque ulli aliae creaturae, nisi homini dumtaxat, ad admirabilem quandam humanae naturae dignitatem et ad incredibilem quoque eius ipsius excellentiam, datum, concessum et attributum esse novimus".

3 "simul atque" om. P ("Bruta protinus quae nascuntur..." -- Bausi 1996, 105).

4 P vulva. Lucilius Satyrarum lib. VI (22): "ita uti quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus" (Nonius Marcellus, De Comparata Doctrina , Lindsay, I, 109; fragm. 623 Marx; Bausi 1996, 120). Etiam: Tert., Nat., I, 10. Cf. Disputationes ("priusquam e matris, ut ait Lucilius, bulga infans committeretur" -- Garin, 458).

5 Cf. supra glossa 10. Omnifarius : cfr. etiam Hept. ("omnifarii generis animalia" -- 6v, Garin 186; Bausi, 136). Et P: "Reliquas artes et omnifariam philosophiam cum grecis arabes partiuntur" (Garin 239). Omnigenus: cfr. Lucretius V, 428 ("omnigenos coetus" -- Lachmann correxit "omne genus" -- Bausi, 136-137); "omnigenae doctrinae placita", Picus ipse dicit infra 40; cfr. etiam Hept.: "omnigena animalium natura" (Garin, 364).

6 Cf. Augustinus, Civ. Dei, VII, 30: "...illum Deum colimus, qui...rationalem animam, quod dicitur animus, quibus voluit viventibus indidit". Etiam lib. XII, caput XXIV (De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei): "...animam qualem dixi sive quam iam fecerat sufflando indidisset..."

7 Cf. Marsilius Ficinus, Theol. Pl., XIV, III: "Vitam siquidem agit plantam, quatenus saginando indulget corpori. Vitam bruti, quatenus sensibus adulatur. Vitam hominis, prout de humani negotijs ratione consultat. Vitam heroum, quantum naturalia investigat. Vitam daemonum, prout mathematica speculatur. Vitam angelorum, prout divina inquirit mysteria. Vitam Dei, quantum Dei gratia omnia operatur. Omnis hominis anima in se cunta quodammodo experitur, licet aliter aliae. Atque ita genus humanum contendit omnia fieri, cum omnium agat vitas. Quod admiratus Mercurius Trismegistus inquit: �Magnum miraculum esse hominem...�. Cf. Asclepius, I, 5-6a (Hermetica, Scott, I, 294-96): "[Homo] Omnia idem est, et ubique idem est". Et Ioannes Saresberiensis (Policraticus l. 8, c. 12, PL 199, 756b): "...cum manifesta sit humanae dignitatis abjectio, si non hirco aut sui, sed leoni et pardo, sed pantherae aut satyro, philomenae aut psittaco, sed cuicumque brutorum aut insensibilium studeat coaequari. Siquidem ad angelicam puritatem rectius aspirabit, qui in ea creatus est dignitate originis, ut in cumulo verae et aeternae beatitudinis perfectioni angelicae possit esse conformis"; Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae, 443 b c; 444 b d; 445-46: "Haec (sensualitas) hominem in bestiam degenerando trasmutat, ista (ratio) hominem in Deum transfigurat".

8 Cf. Origenes, Selecta in Psalmos - Psal. CXVIII (PG, 12, 1592-93): "...in resurrectione vero adhaerebit caro animae, eritque anima quae in universali resurrectione Domino adhaerens fit unus spiritus, fitque corpus spiritale". Etiam, Asclepius, I, 6a, 16-17: "Diis cognata divinitate coniunctus est".

9 Cf. Conclusiones secundum opinionem Chaldeorum theologorum, V: "Coordinatio intelligibilis non est in intellectuali coordinatione, ut dixit Amasis Aegyptius, sed est super omnem intellectualem hierarchiam in abysso primo unitatis, et sub caligine primarum tenebrarum imparticipaliter abscondita" (Biondi, 54); Conclusiones [...] de modo intelligendi hymnos Orphei secundum Magiam, XV: "Idem [Deus] est nox apud Orpheum, et Ensoph in Cabala") (Biondi, 122) et cfr. Statius, Theb. III, 498: "immensi fruitur caligine mundi"; Kaldaica Skolia, fr. 18, Proclus, In Crat., 57, 25 P; Psal. XVII, 12: "et posuit tenebras latibulum suum". Etiam cfr. quod Pico ipse dicit, De Ente: "Duos iam gradus promovimus ad caliginem ascendentes quam Deus inhabitat, a divinis nominibus omnem purgantes maculam quae ex rerum est significatarum imperfectione...Verum adhuc in luce sumus; Deus autem posuit tenebras latibulum suum" (Garin, 412); "Huc respiciens Dionysius Aeropagita...quasi iam in caligine esset et, ut poterat, de Deo sanctissime loqueretur" (Garin, 414, Biondi, 122). Cf. Ioannes Franciscus Picus, De studio div. et hum. philos. II, 7: "Quid Ioannes Picus in quinto capite tractatus De ente et uno, in quo de gradibus agit divinae caliginis, nos docuit" (Bausi, 120-121). Cf. Marsilius Ficinus, In Dionysium Areopagitam, Opera, 1014: "Summus animae ad Deum ascendentis gradus caligo dicitur atque lumen"; et infra, 13: "Ergo et nos Cherubicam in terris vitam emulantes, per moralem scientiam affectuum impetus cohercentes, per dialecticam rationis caliginem discutientes..." (P: "Quando permulti hique pretiosores eorum libri ad nostros nullo interprete pervenerunt, et horum qui pervenerunt tum plures perverterunt potius quam converterint illi interpretes, tum certe omnibus eam caliginem obscuritatis offuderunt, ut quae apud suos facilia, nitida et expedita sunt, apud nostros scrupta facta laciniosa studiosorum conatum eludant plurimum atque frustrentur" -- Garin, 239). Asclepius, I, 6a, 26-28: "intentionem animi eius nulla aeris caligo confundit, non densitas terris operam eius impedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit" (Scott, 294-96).

10 Cfr. Arist., Et. Nic., I (A), 10, 1100b, 5-9, ubi de humana felicitate loquitur. Cfr. etiam Marsilii Ficini translatio simul et explanatio in Prisciani Lydi interpretationem super Theophrastum de Phantasia et Intellectu (Opera Omnia, II, 1824-25, c. 2): "Imaginatio actiones rationis effingit sub rerum sensibilium conditione, ac potest ultra sensuum actus latius phantasmata promere. Imaginatio convenit cum sensu, quia particularia percipit. Superat sensum, quia etiam nullo movente imagines edit. Imaginatio est tanquam Protheus, vel Cameleon".

11 Cf. Conclusiones...de modo intelligendi hymnos Orphei secundum Magiam, XXVIII: "Frustra adit naturam et Protheum, qui Pana non attraxerit".

12 Cf. Gen. V, 21-24; Enoch, XII, 1-4; III Enoch, 3:1, 16:5.

13 et merito quidem om. P . Cf. Empedocles, fragm. 117 (Diels). Cf. etiam Picus, Heptaplus, lib. IV, cap. 5: "Et apud Platonem in Republica discimus habere nos domi diversa genera brutorum, ut non ist creditu difficile paradoxon Pythagoricum, si recte intelligatur, improbos homines migrare in bruta. Intus enim atque in nostris adeo visceribus bruta sunt, ut non procul peregrinandum sit ut migremus ad illa" (Garin, 1942, 280; Plato, Resp. 588d); Conclusiones...de intelligentia dictorum Zoroastris et expositorum eius Chaldeorum, IV: "Ibidem per radices terrae nichi aliud intelligere possunt, quam vitam vegetalem, convenienter ad dicta Empedoclis, qui ponit transanimationem etiam in plantis" (Biondi, 114).

14

15 effingere : gl. et fingere; A. formare, procreare: de artifice et artificio (Tac., Plin., Tert., Arnob. et al.); de quodlibet et corporea et incorporea generante. B. Imitare (Rhet. Her. ); imaginare (TLL)

16 desultorius: cf. (Bausi, 123).

17 Sed quorsum haec? Ut intelligamus, postquam om. P (Hac igitur conditione nati, hac praediti natura ut id simus quod esse volumus, quid curare potissimum debemus? Certe ut non illud quidem in nos dicatur, cum in honore essemus non cognovisse, similes factos brutis et iumentis insipientibus -- Garin, 235).