§ 20.

109. Verum enimveroa, nec Mosayca tantum aut Christiana mysteria, sed priscorum quoque theologia harum, de quibus disputaturus accessi, liberalium artium et emolumenta nobis et dignitatem ostendit.

110. Quid enim aliud sibi volunt in Graecorum archanis observati initiatorum gradus, quibus primob per illas quas diximus quasi februales artes, moralem et dialecticam, purificatis, contingebat mysteriorum susceptio?

111. Quae quid aliud esse potest quam secretioris per philosophiam naturae interpretatio?

112. Tum demum ita dispositis illa adveniebat epopteia, idest rerum divinarum per theologiae lumen inspectio.

113. Quis talibus sacrisc initiari non appetat?

114. Quis humana [134v] omnia postahabens, fortunae contemnens bona, corporis negligens, deorum conviva adhuc degens in terris fieri non cupiat, et aeternitatis nectare madidus mortale animal immortalitatis munere donari?1

115. Quis non Socraticis illis furoribus, a Platone in Fedro decantatis,2 sic afflari non velit ut alarum pedumque remigio hinc, idest ex mundo, qui est positus in maligno,3 propere aufugiens, ad caelestem Hierusalem concitatissimo cursu feratur?4

116. Agemur, Patres, agemur Socraticis furoribus, qui extra mentem5 ita nos ponant, ut mentem nostram et nos ponant in Deo.

117. Agemurd ab illis utique, si quid est in nobis ipsi prius egerimus; nam si et per moralem affectuum vires ita per debitas competentias ad modulos fuerint intentae, ut immota invicem consonent concinentia,6 et per dyalecticam ratio ad numerum se progrediendo moverit, Musarum perciti furore7 celestem armoniam intimis auribus combibemus.

118. Tum Musarum dux Bacchus in suis mysteriis,8 idest visibilibus naturae signis invisibilia Dei9 philosophantibus nobis ostendens, inebriabit nos ab ubertate domus Dei,10 in qua tota si uti Moses erimus fideles, accedens sacratissima theologia duplici furore nos animabit.

119. Nam in illius eminentissimam sublimati speculam, inde et quae sunt, quae erunt quaequee fuerint11 insectili metientes evo, et primevam pulchritudinem suspicientes, illorum Phebei vates,12 huius alati erimus amatores13 et ineffabili demum charitate quasi aestro perciti, quasi Saraphini ardentes extra nos positi, numine pleni, iam non ipsi nos,14 sed illef erimus ipse qui fecit nos.

§ 21

120. Sacrag Apollinis nomina, si quis eorum significantias et latitantia perscrutetur misteria,h satis ostendunti esse Deum illum non minus philosophum quam vatem.15

121. Quod cum Ammonius16 satis sit exequutus, non est cur ego nuncl aliter pertractem; sed subeant animum, Patres, tria Delphica preceptam oppido his necessaria, qui non ficti sed veri Apollinis, qui illuminat omnem animam venientem in hunc mundum,17 sacrosanctum et augustissimum templum ingressurin sunt; videbitis nihil aliud illa nos admonere, quam ut tripartitam hanc, de qua est praesens disputatio, philosophiam totis viribus amplectamur.

122. Illud enim meden agan,18 idest ne quid nimis, virtutumo omnium normam et regulam per mediocratits rationem, de qua moralis agit, recte praescribit.

123. Tum illud gnothi seauton,19 idest cognosce te ipsum, ad totius naturae nos cognitionem, cuius et interstitium et quasi cynnus20 natura est hominis, excitat et inhortatur.

124. Qui enim se cognoscit, in se omnia cognoscit, ut Zoroaster prius, deinde Plato in Alcibiade scripserunt.21

125. Postremo hac cognitione per naturalem philosophiam illuminati iam Deo proximi, ei,22 idest es dicentes, theologica salutatione verum Apollinem familariter proindeque foeliciter appellabimus.23

§ 22

126. Consulamus et Pythagoram sapientissimum,p ob id praecipueq sapientem, quod sapientis se dignum nomine nunquam existimavit.

127. Precipiet primo ne super modium sedeamus,24 idest rationalem partem, qua anima omnia metitur, iudicat et examinat, ociosa desidia ne remittentesr amittamus, sed dyalectica exercitatione ac regula et dirigamus assidue et excitemus.

128. Tum cavenda in primis duo nobis significabit ne aut adversus solem emingamus, aut inter sacrificandum ungues resecemus.25

129. Sed postquam per moralem et superfluentium voluptatum fluxas eminxerimus appetentias, et unguium presegmina, quasi acuta irae prominentias et animorum aculeos resecuerimus, tum demum sacris, idest de quibus mentionem fecimus Bacchi mysteriis, interesse, et cuius pater ac dux merito sol26 dicitur nostrae contempla[135r]tioni vacare incipiamus.

130. Postremo ut gallum nutriamus27 nos admonebit, idest ut divinam animae nostrae partem28 divinarum rerum cognitione quasi solido cibo et caelesti ambrosia pascamus.

131. Hic est gallus cuius aspectum leo, idest omnis terrena potestas, formidat et reveretur.29

132. Hic ille gallus, cui datam esse intelligentiam apud Iob legimus.30

133. Hoc gallo canente aberrans homo resipiscit.31

134. Hic gallus in matutino crepusculo, matutinis astris Deum laudantibus,32 quotidie commodulatur.

135. Hunc gallum moriens Socrates, cum divinitatem animi sui divinitati maioris mundi copulaturum se speraret, Esculapio, idest animarum medico, iam extra omne morbi discrimen positus, debere se dixit.33

§ 23

136. Recenseamus et Chaldeorum monumenta, videbimus (si illis creditur) per easdem artes patere viam mortalibus ad felicitatem.

137. Scribunt intepretes Chaldei verbum fuisse Zoroastris alatam esse animam, cumque alae exciderent ferri illam praeceps in corpus, tum illis subcrescentibus ad superos revolare.34

138. Percunctantibus eum discipulis quo pacto alis bene plumantibus volucres animoss sortirentur: «Irrigetis, dixit, alas aquis vitae».

139. Iterum sciscitantibus unde has aquas peterent, sic per parabolam (qui erat hominis mos) illis respondit: «Quatuor amnibus paradisus Dei abluitur et irrigatur.

140. Indidem vobis salutarest aquas hauriatis.

141. Nomen ei qui ab aquilone [ ], quod rectum denotat, et qui ab occasu [ ], quod expiationem significat, et qui ab ortu [ ], quod lumen sonat, ei qui a meridie [ ], quod nos pietatem interpretari possumus».u

142. Advertite animum et diligenter considerate, Patres, quid haec sibi velint Zoroastris dogmata;v profecto nihil aliud nisi ut morali scientia, quasi undis Hibericis, oculorum sordes expiemus; dialetica,z quasi boreali amussi, illorum aciem lineemusaa ad rectum.

143. Tum in naturali contemplatione debile adhuc veritatis lumen, quasi nascentis solis incunabula, pati assuescamus, ut tandem per theologicam pietatem et sacratissimum Deiab cultum, quasi caelestes aquilae, meridiantisac solis fulgidissimum iubar fortiter perferamus.

144. Hae illae forsanad et a Davide35 decantatae primum etae ab Augustino36 explicatae latius, matutinae, meridianae et vespertinae cognitiones.

145. Haec est illa lux meridialis, quae Saraphinosaf ad lineam inflammatag et Cherubinos pariterah illuminat.

146. Haec illa regio, quam versus semper antiquus pater Abrahamai proficiscebatur.37

147. Hic illeal locus, ubi immundis spiritibusam locum non esse et Cabalistarum et Maurorum dogmata tradiderunt.

148. Et si secretiorum aliquid misteriorum fas est vel sub enigmatean in publicum proferre, postquam et repens e caelo casus nostri hominis caput vertigine damnavit etao iuxta Hieremiam, ingressa per fenestras mors38 iecur pectusque male affecit, Raphaelem coelestem medicum39 advocemus, qui nos morali et dialeticaap uti pharmacis salutaribus liberet.

149. Tum ad valetudinem bonam restitutos, iam Dei robur Gabriel40 inhabitabit, qui nos per naturae ducens miracula, ubique Dei virtutem potestatemque indicans, tandem sacerdoti summo Michaeli41 nos tradet qui, sub stipendiis philosophiae emeritos, theologiae sacerdotio quasi corona preciosiaq lapidis42 insignet.