§ 11
54. Sed qua ratione, aut quid tandem agentes?
55. Videamus quid illi agant, quam vivant vitam.
56. Eam si et nos vixerimus (possumus enim) illorum sortem iam equaverimusa.
57. Ardet Saraph charitatis igne; fulget Cherub intelligentiae splendore; stat Thronus iudicii firmitate1.
58. Igitur si actuosae2 ad[d]icti vitae inferiorum curam recto examine susceperimus, Thronorum stata soliditate firmabimur.
59. Si ab actionibus feriati, in opificio opificem, in opifice opificium meditantes3, in contemplandi ociob negociabimur, luce Cherubica undique corruscabimus.
60. Si charitate ipsum opificem solum ardebimus4, illius igne, qui edax est, in Saraphicam effigiem repente flammabimur.
61. Super Throno, idest iusto iudice, sedet Deus iudex seculorumc.
62. Super Cherub, idest contemplatore, volat atque eum quasi incubando fovet5.
63. Spiritus enim Domini fertur super aquas6, has, inquam quae super caelos sunt, quae apud Iob Dominum laudant anteluchanis hynnisd 7.
64. Qui Saraph, idest amator est, in Deo est, et Deus in eo, immo et Deus et ipse unum sunt8.
65. Magna Thronorum potestas, quam iudicando; summa Saraphinorum sublimitas, quam amando assequimure.
§ 12.
66. Sed quo namf pacto vel iudicare quisquam velg amare potest incognita?9
67. Amavit Moses Deum quem vidit, et administravit iudex in populo quaeh vidit prius contemplator in monte10.
68. Ergo medius Cherub sua luce et Saraphico igni nos praeparat et ad Thronorum iudicium pariter illuminat.
69. Hic est nodus primarum mentium, ordo Palladicus, philosophiae contemplativae presesi 11; hic nobis et emulandusj primo et ambiendus12, atque adeo comprehendendus est, unde et adk amoris rapiamur fastigia et ad munera actionum bene instructi paratique descendamus.
70. At vero operepreciuml, si ad exemplar vitae Cherubicae vita nostra formanda est, quae illa et qualis sit, quae actiones, quae illorum opera, prem oculis et in numerato13 habere.
71. Quod cum nobis per nos, qui caro sumus et quae humi sunt sapimus, consequi non liceatn 14, adeamus antiquos patres, qui de his rebus utpote sibi domesticis et cognatis locuplectissimamo nobis et certam fidem facere possunt15.
72. Consulamus Paulum apostolum vas electionis16, quid ipse cum ad tertium sublimatus est caelum17, agentes Cherubinorum exercitus viderit.
73. Respondebit utique Dyonisio interprete: purgari illos, tum illuminari, postremo perfici18.
§ 13.
74. Ergo et nos Cherubicam in terris vitam emulantesp, per moralem scientiam affectuum impetus cohercentesq, per dialecticamr rationis caliginem discutientes, quasi ignorantiae et vitiorum eluentes sordes animam purgemus, ne aut affectus temere debac[c]hentur aut ratio imprudens quandoque deliret.
75. Tum bene compositam ac expiatam animam naturalis philosophiae lumine perfundamus, ut postremo divinarum rerum eam cognitione perficiamus.
§ 14.
76. Et ne nobis nostri sufficiants consulamus Iacob patriarcham cuius imago in sede gloriae sculpta corruscat.
77. Admonebit nos pater sapientissimus in inferno dormiens, mundo in superno vigilans19.
78. Sed admonebit per figuram (ita eis omnia contingebant) esse scalast ab immou solo ad caeli summa protensas multorum graduum serie distinctas; fastigio Dominum insidere, contemplatores angelos per eas vicibus alternantes ascendere et descendere20.
§ 15.
79. Quod si hoc idem nobis angelicam [133v] affectantibus vitam factitandumv est, quesow, quis Domini scalas vel sordidato21 pede, vel male mundis manibus attinget?
80. Impuro, ut habent mysteriax, purum attingere nephas22.
81. Sed qui hi pedes?
82. Quae manus?
83. Profecto pes animae23 illa est portio despicatissima24, qua ipsa materiae tanquam terrae solo25 innititur, altrix inquam potestas et cibaria26, fomes libidinis et voluptariae mollitudinis magistra27.
84. Manus animae cur irascentiam28 non dixerimus, quae appetentiae propugnatrix pro ea decertat et sub pulvere ac sole29 p[r]edatrix30 rapit, quae illa sub umbra dormitans31 helluetur?32
85. Has manus, hos pedes, idest totam sensualem partem in qua sedet corporis illecebra quae animam obtorto (ut aiunt) detinet colloy, ne a scalis tamquamz prophani pollutique reiciamur, morali philosophia quasi vivo flumine abluamus33.
86. At nec satis hoc erit, si per Iacob scalam discursantibus34 angelis comites esse volumus, nisi et a gradu in gradum rite promoveri, et a scalarum tramite deorbitare35 nusquam, et reciprocos obire excursus36 bene apti prius instructique fuerimus.
87. Quod cum per artem sermocinalem sive rationariam37 erimus consequutiaa, iam Cherubico spiritu animati, per scalarum, idest naturae gradus philosophantes, a centro ad centrum omnia pervadentes38, nunc unum quasi Osyrim in multitudinem vi titanica dis[c]erpentes descendemus, nunc multitudinem quasi Osyridis membra in unum vi Phebea colligentes ascendemus, donec in sinu Patris qui super scalas est tandem quiescentes, theologicaab foelicitate consum[m]abimur.
§ 16.
88. Percontemurac et iustum Iob39, qui fedusad iniit cum Deo vitae40 prius quam ipse ederetur in vitam quid summus Deus in decem illis centenis millibus qui assistunt ei, potissimum desideret: pacem utique respondebit, iuxta id quod apud eum legitur: «Qui facit pacem in excelsis»41.
89. Et quoniam supremi ordinis monita medius ordo inferioribus interpretatur42, interpretetur nobis Iob theologi verba Empedocles philosophus.
90. Hic duplicem naturam in nostris animis sitam, quarum altera sursum tollimur ad celestia, altera deorsum trudimur ad inferna, per litem et amicitiam, sive bellum et pacem, ut sua testantur carmina, nobis significat43.
91. In quibus se lite et discordia actum, furenti similem profugum a diis, in altum iactari conqueritur44.
§ 17.
92. Multiplex profecto, Patres, in nobis discordia; gravia et intestina domi habemus et plusquam civilia bella45.
93. Quae si noluerimus, si illam affectaverimus pacem, quae in sublime ita nos tollat ut inter excelsos Domini statuamur, sola in nobis compescet prorsus et sedabit philosophia: moralis primum, si noster homo46 ab hostibus indutias tantum quesierit, multiplicis bruti effrenes excursiones et leonis iurgia, iras animosque contundet.
94. Tum si rectius consulentes nobis perpetue pacis securitatem desideraverimus, aderit illa et vota nostra liberaliter implebit, quippe quae cesa utraque bestia, quasi icta porca, inviolabile inter carnem et spiritum foedus sanctissime pacis sanciet.
95. Sedabit dyalectica rationis turbas inter orationum pugnantias et sillogismoae captiones anxie tumultuantis.
96. Sedabit naturalis philosophia opinionis lites et dis[s]idia, quae inquietam hinc inde animam vexant, distrahunt et lacerant.
97. Sed ita sedabit, ut meminisse nos iubeat esse naturam iuxta Heraclytum ex bello genitam, ob id ab Homero contentionem vocitatam47.
98. Idcirco in ea veram quietem et solidam pacem se nobis prestare non posse, esse hoc dominae suae, idest sanctissimae th[e]ologiae, munus et privilegium.
99. Ad illam ipsa et viam monstrabit et comes ducet, quae procul nos videns properantes: «Venite, inclamabit, ad me qui laborastis48; venite et ego reficiam vos; venite ad [134r] me et dabo vobis pacem quam mundus et natura vobis dare non possunt»49.
§ 18.
100. Tam blande vocati, tam benigniter invitati, alatis pedibus quasi terrestres Mercurii50, in beatissimae amplexus matris evolantes, optata pace perfruemur: pace sanctissima, individua copula, unianimi amicitia, qua omnes animi in una mente51, quae est super omnem mentem, non concordent adeo, sed ineffabili quodammodo unum penitus evadant.
101. Haec est illa amicitia quam totius philosophiae finem esse Pythagorici dicunt52, haec illa pax quam facit Deus in excelsis suis53, quam angeli in terram descendentes annuntiaruntaf hominibus bonae voluntatis54, ut per eam ipsi homines ascendentes in caelum angeli fierent.
102. Hanc pacem amicis, hanc nostro optemus seculo, optemus unicuique domui quam ingredimur55, optemus animae nostrae, ut per eam ipsa Dei domus fiat; ut, postquam per moralem et dyalecticam suas sordes excusserit, multiplici philosophia quasi aulico apparatu se oxornarit, portarum fastigia theologicis sertisag coronarit, descendat Rex gloriae56 et cum Patre veniens mansionem faciat apud eam57.
103. Quo tanto hospite si se dignam praestiterit, quaah est illius immensa clementia58, deaurato vestitu quasi toga nuptiali59 multiplici scientiarum circumdata varietate, speciosum hospitem, non ut hospitem iam, sed ut sponsum excipiet60, a quo ne unquam dissolvatur dissolvi cupiet a populo suo et domum patris sui, immo se ipsam oblita, in se ipsa cupiet mori ut vivat in sponso61, in cuius conspectu preciosa profecto mors sanctorum eius62, mors, inquam, illa, si dici mors debet plenitudo vitae63 cuius meditationem esse studium philosophiae dixerunt sapientes64.
§ 19.
104. Citemus et Mosenai ipsum a sacrosanctaeaj et ineffabilis intelligentiae fontana plenitudine65, unde angeli suo nectare inebriantur66, paulo deminutumak 67.
105. Audiemus venerandum iudicemal nobis in deserta huius corporis solitudine habitantibus leges sic edicentem: «Qui polluti adhuc morali indigent, cum plebe habitent extra tabernaculum sub divo, quasi Thessali sacerdotes interim se expiantesam.
106. Qui mores iam composuerunt, in sanctuarium recepti, nondum quidem sacra attractent, sed prius dyaleticoan famulatu seduli levitae philosophiae sacris ministrent.
107. Tum ad ea et ipsi admissi, nunc superioris Dei regiae multicolorem, idest sydereumao aulicum ornatum, nunc caelesteap 68 candelabrum septem luminibus distinctum, nunc pellicea elementa, in philosophiae sacerdotio contemplentur, ut postremo per theologicae sublimitatis merita in templi adita69 recepti, nullo imaginis intercedente velo70, divinitatis gloria perfruantur» 71.
108. Haec nobis profecto Moses et imperat et imperando admonet, excitat, inhortatur, ut per philosophiam ad futuram caelestem gloriam, dum possumus iter paremus nobis.